Praefatio

 

               Nobis semper est audiendum

               De maleficiis legendum,

               Sicut de Maurito

               Maxo et amiculo.

Disciplinam deridentes,

Quam ludibrio habentes,

Mala modo hi faciebant,

Bona plane neglegebant.

Nos, eheu, antiquitus

Mala iuvant potius!

Plus quam ludum frequentare

Placet enim stimulare

Bestias, animalia.

Mala, pira, alia

Gratius quoque est furari,

Homines ludificari.

Qua de causa dico "Vae!

Quorum res evadant hae?!"

Nunc Mauriti omnia

Maxi et facinora,

Quae fecerunt, enarrabo.

Auscultate, vos amabo!

        

 

  Original Analyse Vokabeln >>